JACOBI A VORAGINE
LEGENDA AUREA
VULGO HISTORIA LOMBARDICA DICTA.
AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM
RECENSUIT
DR. TH. GRAESSE,
POTENTISSIMI REGIS SAXONIAE BIBLIOTHECARIUS.
EDITIO SECUNDA.
CUM APPROBATIONE REV. ADMINISTRATORIS ECCLESIASTICI PER
SUPERIOREM LUSATIAM.
LIPSIAE,
IMPENSIS LIBRARIAE ARNOLDIANAE.
MDCCCL.


pp. 213-216


De sancto Patricio.

Patricius, qui coepit circa annos domini CCLXXX, dum Scotorum regi de Christi passione praedicaret, stans ante eum et appodians se super ferulam, quam manu tenebat et casu pedi regis superposuerat, cum aculeo pedem perforavit. Rex vero credens sanctum episcopum ex industria hoc facere et se aliter fidem Christi non posse suscipere, nisi similia pro Christo pateretur, patienter sustinuit. Sanctus hoc tandem intelligens obstupuit et precibus regem sanavit ac toti provinciae obtinuit, quod nullum venenosum animal ibidem possit vivere. Quod non solum obtinuit, imo etiam ligna et coria illius regionis contraria, ut dicitur, sunt veneno. Quidam vir ovem vicini sui furatus fuerat et comederat, et cum vir sanctus saepius hortaretur satisfacere furem, quicunque ille esset, et nullus compareret, dum totus populus ad ecclesiam convenisset, in virtute Jesu Christi praecepit, ut in cujus ventrem ovis intrasset, coram omnibus balatum daret; quod factum est et egit reus poenitentiam et alii a furtis sibi cavebant. Erat ei consuetudo omnes cruces, quas videbat, devote venerari, sed ante quandam crucem magnam et pulchram invisam praeteriit, a suis autem sociis admonitus, cur illam non viderit et inclinaverit, dum precibus a domino requireret, cujus esset, audivit vocem de sub terra: non vidisti, quia ego hic sepultus sum paganus et signo crucis indignus? unde fecit crucem illam abinde tolli. Cum beatus Patricius per Hyberniam praedicaret et fructum ibi permodicum faceret, rogavit dominum, ut aliquod signum ostenderet, per quod territi poeniterent. Jussu igitur domini in quodam loco circulum magnum cum baculo designavit et ecce terra inter circulum se aperuit et puteus maximus et profundissimus ibi apparuit revelatumque est beato Patricio, quod ibi quidam purgatorii locus esset, in quem quisquis vellet descendere, alia sibi poenitentia non restaret nec aliud pro peccatis purgatorium sentiret, plerique autem inde non redirent et qui redirent, eos a mane usque in sequens mane ibidem moram facere oporteret. Multi igitur ingrediebantur, qui de caetero non revertebantur. Post longum igitur tempus mortuo Patricio, vir quidam nobilis nomine Nicolaus, qui peccata multa commiserat, cum eum delictorum suorum poeniteret et purgatorium sancti Patricii sustinere vellet, cum antea quindecim diebus, ut omnes faciebant, se jejuniis macerasset, aperto ostio cum clavi, quae in quadam abbatia servabatur, in ipsam speluncam descendit et quoddam ostium a latere ipsius invenit. In quod ingrediens cum quoddam ibi oratorium reperisset, quidam monachi albis induti oratorium intraverunt et officium facientes Nicolao dixerunt, ut constans esset, quia multa dyaboli tentamenta cum percurrere oporteret. Cum ille perquireret, quod adjutorium contra hoc habere posset, dixerunt: cum te poenis affligi senseris, protinus exclama et dic: Jesu Christe fili Dei vivi miserere mihi peccatori. Recedentibus igitur praedictis viris continuo adsunt daemones et ut revertatur et sibi obediat, primo blandis promissionibus persuadent asserentes, quod eum custodient et ad propria incolumem perducent. Sed cum iis ille nullatenus obedire vellet, protinus diversarum ferarum audivit voces pariter et mugitus ac si omnia elementa tererentur. Ad quod cum ille terrore horribili palpitaret, Jesu Christe, fili Dei vivi, miserere mihi peccatori, protinus exclamavit, et statim omnis ferarum illarum tumultus terribilis conquievit. Ductus est inde ad alium locum et ibidem adest daemonum multitudo dicentium sibi: putas, quod manus nostras evaseris? nequaquam, sed nunc potius incipies affligi et torqueri. Et ecce quidam maximus ignis et terribilis ibidem apparuit dixeruntque ei daemones: nisi nobis consenseris, in ignem te jactabimus comburendum. Quod cum ille renueret, ipsum acceperunt et in illum ignem terribilem projecerunt, ubi dum cruciaretur, protinus exclamavit: Jesu Christe etc. statimque ignis exstinctus est. Ad alium denique locum ductus vidit quosdam viros in igne vivos cremari et laminis ferreis candentibus a daemonibus usque ad viscera flagellari aliosque ventres habentes deorsum terram prae dolore mordere et clamare: parce, parce! quos tunc daemones gravius flagellabant. Aliosque vidit, quorum membra serpentes vorabant, et bufones ignitis aculeis eorum viscera extrahebant. Qui cum iis assentire nollet, in eundem ignem et poenas projicitur et iisdem laminis et poenis flagellatur. Sed cum ille exclamasset: Jesu Christe etc., a poena praedicta protinus liberatus est. Deinde ducitur ad quendam locum, ubi homines in sartagine frigebantur, ubi rota maxima erat uncinis ferreis ignitis plena, in quibus per diversa membra homines erant suspensi, quae tam velociter volvebatur, quod globum igneum emittebat. Post hoc videbat maximam domum habentem foveas metallis bullientibus plenas, in quibus alii unum pedem, alii duos habebant, alii ibi erant usque ad genua, alii usque ad ventrem, alii usque ad pectus, alii usque ad collum, alii usque ad oculos, sed haec omnia percurrens nomen Dei invocabat. Processit iterum et quendam latissimum puteum intuetur, de quo fumus horribilis et foetor intolerabilis exibat, indeque homines ut ferrum candentes in modum favillarum exibant, sed daemones eos reimpingebant dixeruntque ei daemones: locus ille, quem conspicis, est infernus, in quo dominus noster Beelzebub habitat. In ipsum igitur puteum te jactabimus, si nobis assentire recusas, postquam autem illuc jactatus fueris, nullum inde remedium evadendi obtinebis. Quos dum ille audire contemneret, ipsum arripientes in praedictum puteum jactaverunt, qui tam vehementi dolore absorptus est, ut fere oblitus sit nomen domini invocare, sed dum ille ad se rediens: Jesu Christe etc. exclamasset corde, quia voce non poterat, protinus inde illaesus exivit et omnis daemonum multitudo tanquam victa evanuit. Ductus igitur ad locum alium vidit quendam pontem, super quem eum transire oportebat, qui quidem erat strictissimus et instar glaciei politus et lubricus, sub quo fluvius ingens sulphureus et igneus fluebat, super quem transire dum se posse omnino desperaret, tamen recordatus verbi, quod eum de tot malis eripuit, confidenter accessit et unum pedem super pontem ponens, Jesu Christe etc. dicere coepit. Validus autem clamor adeo eum terruit, ut subsistere vix valeret, sed praedictum verbum protulit et securus mansit, deinde alium pedem posuit et eadem verba iteravit, ad quemlibet enim passum eadem verba protulit et sic securus transiit. Cum ergo transiisset, in quoddam pratum amoenissimum devenit, ubi diversorum florum mira suavitas redolebat, et ecce duo speciosi juvenes ei apparuerunt, qui ipsum usque ad quandam civitatem speciosissimam ex auro et gemmis mirabiliter rutilantem perduxerunt, de cujus porta odor mirabilis emanabat, qui illum adeo recreavit, quod nullum dolorem vel foetorem sensisse videbatur, dixeruntque ei, quod illa civitas paradisus esset. In quem cum Nicolaus intrare vellet, dixerunt ei praedicti juvenes, quod primo ad suos rediret et per loca, per quae venerat, eum redire oporteret, daemones tamen eum non laederent, sed eo viso territi fugerent et quod post triginta dies in pace quiesceret et tunc illam civitatem civis perpetuus introiret. Tunc Nicolaus inde ascendens in loco, per quem ascendit, se restitutum invenit et omnia omnibus, quae sibi contigerant, narrans post triginta dies in domino feliciter requievit.